2 Kings 25

. etc. RAB. Interrupta quidem per tentationes varias daemonum custodia populorum, etc., usque ad qui pravo usu et iniquitatis suae multitudine gravatur. . RAB. Congruit temporis ordo cum ratione vindictae. Mense quinto vastata est civitas, quae Pentateuchum legis servare despexit, et septima die mensis, quia sabbati requiem non custodivit, et contraria praeceptis Dei egit, frustra sibi blandiens de securitate pro sanctorum locorum habitatione. ID. qui interpretatur ventilabrum, sive prophetia alieni judicii, etc., usque ad sed spinae magis et tribuli vitiorum excrescant. . etc. ID. Et bases intelligimus doctores, qui sonoritate praedicationis et fidei firmitate debuerunt alios sustentare. Mare aeneum baptismi lavacrum, vel compunctionem lacrymarum. Haec quidem omnia Chaldaei spirituales per inertiam magistrorum, et de domo Domini auferre nituntur, et confringere. ID. Quia diversa officia in ecclesiasticis ordinibus de Dei servitio auferentes in suum usum nequissimum verterunt. Cum orationem qua divinitas placari potuit, et poculum verbi quo lassi refocillari debuerant impediendo subvertunt. ID. Quia tam sensum pretiosum, quam eloquii venustatem, hostis nequam de domo Domini auferre molitur, et secum in confusionem ducere. . ID. Non solum populares, sed et fortes et principes in Ecclesia diabolus decipere et peccatores captivare satagit, unde in Job de ipso: Job 33.. qui interpretatur vinctus, cum primum Ecclesiae ordinem, qui in episcopis est, amore voluptatis terrenae vitiorum catena constringit. Similiter qui interpretatur absconditus, cum secundi ordinis viros, id est presbyteros qui talentum verbi in terra fodientes absconderant in suum dominium subigit. qui ostium fidei aperire debuerant, et tenentes clavem scientiae nec ipsi introierunt, nec alios introire permiserunt. Eunuchus significat fatuas virgines, quae vasa oleo vacua in manibus tenebant, continentes se a coitu corporali, nec tamen oleum gratiae et misericordiae in pectore suo habere volebant. Qui frustra super bellatores constituuntur cum arrogantiam non praecaveant. Matth. 5., id est, illos qui quinque sensibus corporis voluptati servientes, regi vitiorum semper assistebant. ID. Interpretatur dissipans vel dividens: significans eos, qui rudes in Ecclesia, quos ad militiam Christi nutrire debuerant, pravis exemplis dissipans, a coetu fidelium per errorem sequestrant. id est, stultos operatores, qui merito e vulgo, quia divina consilia discere et factis implere neglexerant. ID. Hos omnes Nabuzardan duxit ad regem Babylonis, et interfecti sunt, quia diabolus praedam quam ab Ecclesia evellit, ad perpetuae mortis interfectionem perducere ambit: quos percutit rex confusionis in Reblatha, hoc est in multitudine scelerum, et amore voluptatum. ID. Cum illi qui confessionem nominis Dei in Ecclesia videbantur habere, per scelera multiplicia de terra viventium translati in regnum confusionis et erroris abducuntur, etc., usque ad et vultum Conditoris nostri per saecula contemplari. . Filius Saraiae sacerdotis reservatus est, et pater occisus. Ex quo in captivitate postea natus est Jesus sacerdos magnus, qui reduxit populum cum Zorobabel. . .
Copyright information for VulgGlossa